- RUGAE
- RUGAEin vestibus. aliae casu fiunt, quae ex ipsa vestis redundantia variis modis complicatâ nascuntur, inconditae ac inordinatae; aliae arte constant, quae ex industria struuntur, ad aliquem vesti ornatum conciliandum; de quibus posterioribus Tertullian. de Pallio c. 5. Pallium ——— nullô taediô constat, adeo nec artifice necesse est, qui pridie rugas ab exordio formet, et inde deducat in tilias, totumque contracti umbonis figmentum, custodibus forcipibus adsignet: dehinc diluculo tunica etc. Στολίδας Graeci vocant, quas in fine tunicarum certô modô atque ordine invicem nexas, vinculum retinebat; unde ςτολιδωτοὶ χιτῶνες, qui rugis huiusmodi et plicis striabantur: Item φαρκίδας, et σωλῆνας, h. e. tubulos, quod in strias, velut tubulos, deducerentur et ordinarentur. Inde dependula contubulatio, in veste Isidis, apud Appuleium; et σωληνωταὶ ςτολαὶ, apud Cedrenum, quasi canaliculatae aut striglatae etc. Et quidem Romani in Toga prius rugas formabant, deinde deducebant in tilias, in quit Afer: potius talias (quam vocem vide infra) reponit Salmasius; quô nomine ait venire rugarum in veste parte eminentem et protuberantem, quae et sirta Latinis et Graecis χίδα dicebatur. Omnem postea rugarum structuram ante et retro nodô quôdam retinebant, qui in medio, tamquam umbilicus aliquis tabulas omnes colligebat, et constringebat, inde umbilicus togae et umbo dictus; de quo sic Macrobius, ubi de Toga Hortensii ei sermo: Fuit vestitu admunditiem curiosô, et, ut bene amictus iret, faciem in speculo ponebat: ubi se intuens Togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte, sed industriâ locatas, artifex nodus (ita umbonem vocat) constringeret, et sinus ex composito defluens nodum latius ambiret. Is quondam cum elaboratus incederet ad speciem, collegae de iniuriis diem dixit, quod sibi in angustiis obvius offensu fortuitô structuram Togaedestruxerat, et capital putavit, quod in humero suo ruga locum mutâsset. Ubi autem desinebat rugarum complicatio, ibi sinus incipiebat; quem ab umbone diversum fuisse, videbimus infra. Plura hanc in rem vide apud Salmas. ad Tertullian. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.